- ARCADIA
- I.ARCADIAArcadii Imperatoris filia, infigni pietate. Sozom. l. 9. c. 1. et. 2.II.ARCADIAPeloponnesi regio intima, a mari undique remota, Poetis decantatissima, ab Arcade Iovis filio, sic appellata. Haec, ut Eustath. docet, aliquando dicta est Pelasgia, a Pelasgo Rege magno, et sapiente viro, qui vitae cultioris eis auctor fuit, et victum ex stirpibus herbarum, arborumque frondibus, transtulit ad glandem, maximeque ad fagineam. Unde illud.Πολλοὶ εν Α᾿ρκαδίῃ βαλανηφάγοι ἄνδρες ἔασι.Sane Arcades glande solitos vesci, Artemidorus etiam observat, l. 2. Onirocr. c. 25. ubi et Rigaltium videre licebit. Aliquando etiam Lycaonia, Gigantis, et Parrhasia dicta, teste Stephanô. Oppida eius praecipua sunt Megalopolis, hodie Leontari, patria Polybii, Mantinea, hodie Manti, praeliô Thebanorum contra Lacedaemonios, auspiciis Epaminondae, feliciter gestô, celebris. Tegea, et Stymphalus. Montes Pholoe, Cyllene, Lycaeus, Maenalus, et Nonacris. Fluvii Ladon et Erymanthus. Habuit Arcadia Elidem et Messeniam ad occidentem, Lacedaemonem ad Meridiem, Argolicam regionem, hodie Romania, ad Ortum, fuitque tota pastioni potius pecoris, quam aut negotiationi, aut agriculturae dedita: ideoque Pana, pastorum Deum, velut peculiare numen sibi vendicârunt. Virg. Ecclog. 4. v. 58.Pan etiam, Arcadiâ mecum si iudice certet,Pan etiam Arcadiâ dicat se iudice victum.A Musices studio Arcades, cui a prima infantia liberos assuefaciebant, Polybius laudat, l. 4. p. 289. Inde Virg. Ecclog. 10. v. 33.---- ---- Soli cantare peritiArcades. ---- ----Α᾿ρκαδίην μ᾿ αἰτεῖς, Arcadiam me postulas. Proverb. cuius Diogenianus duplicem ostendit usum; convenit enim vel in magna vel inutilia petentem. Herodot. l. 1. natum innuit ex Oraculo. Α᾿ρκαδικὸν Βλάςτημα, Arcadicum germen, de grandibus et ignavis dici solitum. Arcades enim olim ob stuporem ingenii male audiêrunt. Unde Iuvenal. Sat. 7. v. 160.---- ---- Laeva in parte mamillaeNil salit Arcadico iuveni.Lucianus in Bis accusato: Πόθεν γὰρ εν Α᾿ρκαδία σοφιςτὴς, ἢ φιλόσοφος; Habuit Arcadia et asinos procerissimos, qui ob corporis magnitudinem in proverbium abierunt. Pers. Sat. 3. v. 8.Findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas.Α᾿ρκάδας μιμούμενος apud Hesychium, παροιμία ἐπὶ τῶ ἄλλοις πονούντων καὶ μοχθούντων. Οἱ γὰρ Α᾿ρκάδες πολλὰ πολεμήσαντες οὐδεμίαν νίκην ἰδίαν ἔχον. Apud Diogenianum est ἐπὶ τῶ ἄλλως, et exponitur frustra. Ita quoque legas in Diogeniano. Suidas vero τῶ ἑτεροις πονούντων, quem sis vide. Homer. tamen Arcades ob fortitudinem bellicam non semel commendat. Il. 2. v. 611.---- Α᾿ρκάδες ἄνδρες ἐπιςτάμενοι πολέμοις.Et Il. 7. v. 134.Α᾿ρκάδες ἐγχεσίμωροι.Arcadiam itidem ob pastionem laudat. Hymn. 3. v. 2.---- Α᾿ρκαδίης πολυμήλου.Et Hymn. 18. v. 30.---- Μητέρα μήλων.appellat. Aquis quoque bene scatentem innuit ibidem, Α᾿ρκαδίην πολυπίδακα vocans. Ceterum plura de Arcadibus vide apud Strab. l. 8. Plin. l. 4. c. 6. Athen. l. 14. Pausan. in Arcad. seu l. 8. ut et in Arcas. Nic. Lloydius. Addam hoc unum, Arcadiam nunc cum Laconia dici Tzaconia, et Turcis subesse, cum tota Graecia, a 180. annis. De Regibus eius vide aliquid voce Cypselus, it. Laias etc.III.ARCADIAcivitas Aegypti. Steph. Item urbs matitima, sed ubi sit, non addit. Munitum oppidulum in Zacyntho. Diodor. Sic. l. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.